PISCARII seu de PESCARA

PISCARII seu de PESCARA
PISCARII seu de PESCARA
nomen illustris Familiae in Italia, quae stirpis Avaleae seu Davaleae in Hispania ramus, est. Cum enim Ruisius Lopezius Davalos Connestabilis Castellae ac primus Comes de Ribadeo, qui saeculô XV. floruit, trex uxores habuisset, ex tertio et ultimo eius matrimonio natus est inprimis ante reliquos Inicus, qui meritis in Alfonsum Regem Neapolis illustris. Comes de Montedorisio et Cameraris Regni sedem fortunae in Italia collocavit, ductâ Antonia Aquinate Marchione de Pescara: e quorum liberis Alfonsus I. Marchio Piscarius seu de Pescara, una cum filio Fernando Francisco d' Avalos et Aquino, rebus gestis bellicis insignem gloriam sibi acquisivêre. Alter Martinus, et post eum tertius Rodericus Comites de Montedorisio, et hic Marchio del Basto fuêre, sed improles. Quartus Inicus Marchiodel Basto seu Vasti, reliquos Marchoones Vasti et Piscarii atque Principes de Montesarchio genuit. Et quidem Piscariourm ista series est: Bernardus Caspar de Aquino Marchio de Pescara, pater fuit, ex Beatrice Caietana, Antoniae seu Antonellae Aquinatis praefatae, quae iuncta Inico Davalos Comiti de Montedorisio, genuit inter alios Inicum Davalos et Aquino, Marchionem del Basto: qui maritus Laures de S. Severino (Roberti Principis Salernitani filiae) pater ex ea fuit Alfonsi Davalos et Aquino Marchionis de Pescara et Basto; cui nupta Maria Agragonia (Alfonsi II. Regis Neapolita. ex filio Ferdinando neptis) genuit Alfonsum, an Ferdinandum Franciscum Davalos et Auqino Marchiones de Pescara. Huic Isabella Gonzaga iuncta, mater ex eo fuit Alfonsi Davalos et Aquino, Marchonis de Pescara. Quô et Laviniâ Robereâ (filiâ Guidobaldi Roborei Ducis Urbini, qui obiit A. C. 1574.) geniti sunt Ferdinandus Franciscus, Isabella (quae fratri successit et ex marito Incio Davalos propiore sobrino genuit Caesarem, Carolum, Franciscam et Lucretiam Davalos) Catharina et Maria, omnes nominis Davalos et Aquino, Marchones de Pescara et de Basto etc. Vide Phil. Iac. Spenerum Theatro Nobilitatis Europ. Parte 3. p. 64.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”